- CONCORDIA
- I.CONCORDIAColonia, Fori Iulii quondam urbs, cuius hodie nihil exstat praeter paucissima tuguria. Sabellicus.Inter Altinum et Aquileiam in 10. regione Italiae Venetia, urbem et Coloniam cognomin. ponit. Hadr. Valef. Notit. Gall.II.CONCORDIADea apud Romanos, cui aedem Cn. Flavius consecravit in area Vulcani, summâ invidiâ nobilium, teste Liviô, l. 9. c. 46. Ovid. l. 6. Fast. v. 637.Te quoque magnificâ Concordia dedicat aede.Iuvenal. Sat. 1. v. 116.Quaeque salutato crepitat concordia nido.Ubi vetus Commentator, Templum Concordiae vetus in quo ciconia multa est. Item, Caesar et Tiberius, Deam Concordiam effingebant antiqui, iuvenculam, dextrâ craterem tenentem, laevâ nunc Cornu copiae, nunc sceptrum, ex quo fructus exire videntur, sed et imaginibus duabus dextram dextrae iungentibus, in nuptiis. Etiam olim veteres post Hymenaeum Cornicem invocare soliti erant, hocque solebant Concordiae signum dare iis, qui liberûm quaerendorum gratiâ convenissent. Etiam pingebatur, floribus cincta, dextrâ patinam cum corde, laevâ fasciculum virgarum, tenens. Nerva in nummo expressit, dextrâ lanceam, laevâ clypeum gestantem. Item proram, cum duabus manibus iunctis, et lemmate, Concordia exercituum, S. C. Angelon. in Historia Caesarum, p. 102. In aliis nummis duo cornua copiae iuncta unâ manu tenet, alterâ vas ignibus plenum. Item poma granata, ut in faustinae et Corneliae nummis. Invicta per Geryonem repraesentatur Liv. l. 9. Plutarch. in Cornelio Graccho. Sueton. in Tiberio. Balduin. Iconologia. Nec omittendum, quod Eam laurô coronat Ovid. l. 6. Fastor. v. 91.Venit Apollineâ longas Concordia laurôNexa comas, placidi Numen opusque ducis.Non enim olea solum, sed et laurus pacifera est, uti ait Plinius: qua de re vide Car. Paschal. Coronar. l. 8. c. 10. Inter Abronis, celeberrimi suô aevô Pictoris, opera Amicitiam et Concordiam memorat Plin. l. 35. c. 11.III.CONCORDIAGerman. urbs inter Argentoratum et Bingium. Antonin. Kochesberg, Rhenano, Rer. Germ. l. 3. cum Nottis Ottonis ICti, et Simlero. Cluverio Drusenheim, oppid. ad confluentes Moterni in Rhenum, in Alfatia inferiore 2. leuc. ab Hagenoa in Ortum, 3. infra Argentinam. Baudrand.IV.CONCORDIAHispaniae Baeticae civitas, Ptol. populi Concordienses. Plin. l. 4. c. 22.V.CONCORDIAnomen libri, quô Euangelicornm illi, qui a Luthero appellari gaudent, mentem suam, circa Religionis Articulos, disertius expresserunt. De quo ita Laetus: In Germania, mortuô Melauchthone, Ioh. Brentius, Iac. Andreae, Matthias Flacius, Alii, dogma de Ubiquitate corporis Christi, introduxêre A. C. 1560. quod cum inter alia ab Academia Wittebergensi et Lipsiensi oppugnaretur, primo colloquium est institutum Aldeuburgi, A. C. 1568. praesidente Ioh. Wilhelmô Saxone. Dein Dresdae, sed frustra. Conventum ergo Torgae et ex opinioneFlacianorum, Formula Concordiae conscripta, Theologis ad cam approbandam carceris, exiliique metu adactis: Scriptaque Melanchthonis iteratô ibidem conventu, condemnata sunt, A. C. 1576. Tandem moderamine adhibitô, in Bergensi Monasterio, a Smidelino, Musculo, Selneccero, Chemnitio, Chytraeo et Cornero, A. C. 1577. promulgata Formula est, Ecclesiaeque Protestantes, quae contrarinm sentirent, damnatae sunt: Casimirô Palatinô Francofurn, cum Legatis variorum regnorum, de censura conquerente, Fridericô quoque Daniae Rege sub poena exilii subscriptionem suis interdicente. Ex Hospin. in praefe. ad l. Conc. Item c. 2. 3. etc. qui addit, eâ nocte, quâ Theologi praefati Bergam venerunt, bis terram intremuisse, templumque ruinae proximum fuisse visum. Postea Flacius, ob haeresin, quâdocebat Originale peccatum substantiam esse, ab Ecclesiis eiectus, vagam vitam diu duxit. Ab eo tempore in Formulam hanc a Lutheranis sic dici volentibus iuratum. Vide Laetum, in Compend. Hist. Univ.VI.CONCORDIAoppidul. Longobardiae, Comitatus sub Duce Mirandulano prope Secium amnem. 6. milliar. in Occasum a Mirandula. Vastata ab Attila, A. C. 452. Item oppid. German. ad Rhenum inter Brocomagum et Noviomagum Nemetum, vulgo Kochersperg, quasi Concordia montana. Simlerus et Cluverius. Vide supra.VII.CONCORDIAurbs Episcopalis inter flumina Liquentiam et Tilavemptum propius mare accedens, eôdem nomine et Episcopatûs titulô, hodieque clara. Ptolemaeus perperam Carnis eam attribuit, et mela longe imperitius mter Tergeste, et Aquileiam, oppida Carnorum, eandem posuit. Nomen eius apud Strab. l. 5. scribendum per Omega censet Cluverius in prima syllaba, non vero per Omicron, ut est apud Ptol. et Zosimum. Vide eum, de Ital. Ant. p. 167. Blond. l. 2. et 3. Melam, l. 2. c. 4. Leand. Ptol. etc. Attilae furorem experta est.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.